| CREDO in unum Deum , Patrem omnipoténtem, factórem caeli et terrae, visibílium ómnium, et invisibílium, Et in unum Dóminum Jesum Christum, Fílium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia saecula. Deum de Deo lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero. Génitum non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines, et propter nostram salútem descéndit de caelis. Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine: ET HOMO FACTUS EST; Crucifíxus étiam pro nobis : sub Póntio Piláto passus et sepúltus est. Et resurréxit tértia die, secúndum scriptúras. Et ascéndit in caelum : sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória judicáre vivos, et mórtuos: cujus regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum Dóminum, et vivificántem : qui ex Pátre, Filióque procédit. Qui cum Patre et Filio simul adorátur, et conglorificátur : qui locútus est per Prophétas. Et unam, sanctam, cathólicam, et apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptisma in remisónem peccatórem. Et exspécto resurrectiónem mortuórum. Et vitam ventúri saeculi. Amen. |
| Revenir à l'Index | Chercher |
Page générée en 0.07 secondes (11 requêtes)