| Magnificat ánima mea Dominum Et exsultávit spiritus meus, in Deo salutári meo ; Quia respéxit humilitátem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna qui potens est :et sanctum nomen ejus ; Et misericórdia ejus a progénie in progénies timéntibus eum. Fecit poténtiam in bráchio suo ; dispérsit supérbos mente cordis sui. Depósuit poténtes de sede, et exaltávit húmiles. Esuriéntes implévit bonis : et divites dimísit inánes. Suscépit Israel púerum suum, recordátus misericórdiæ suæ. Sicut locútus est ad patres nostros, Abraham et sémini ejus in sæcula. Amen |
Sainte Vierge - Dans le même thême
| Revenir à l'Index | Chercher |